Quidam Gallorum (Latin)

asterix
ASTERIX heros noster est, qui subiit haec pericula. Ei viro bellicoso humili statura ingenioque calido omnia periculosa mandata sine ulla dubitatione committuntur. Vim plus quam humanam ex potione magica Panoramigis Druidae trahit ...
panoramix
PANORAMIX, venerabilis vici Druida, visca secat potionesque magicas miscet. Imprimis potio quaedam, quae vires incredibiles tribuit, popularissima est atque gratissima vicanis. At Panoramigi etiam aliorum potuum praecepta sunt.
assurancetourix
CANTORIX bardus est. Iudicia de eius indole diversa sunt: ipse se ingeniosum iudicat, omnes ceteri cantus eius incredibiles esse sentiunt. At cum nihil dicit, sodalis hilaris atque alacer est, ab omnibus magni aestimatus...
obelix
OBELIX inseperabilis Asterigis amicus est. Munus eius est ingentes cippos comportare, valde amat carnam aprorum. Obelix semper paratus est omnia ex manibus demittere, ut Asterigem ad novum periculum subeundum sequatur, dummodo apri et acerrimae rixae appareant.
abraracourcix
MAIESTIX postremo princeps civitatis est. Augustus, fortissimus, suspiciosus homo rei militaris peritissimus a suis colitur, timetur autem ab hostibus. Maiestix nihil timet nisi hoc unum: ne caelum in caput cadat. At ut ipse dicit: "Nondum omnium dierum sol occidit."